Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/230

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
208
PLATONIS

tutem sudorem a diis positam ait; at cum ad summum verticem perventum est, facilem esse, quaimvis comparatu difficilis fuerit. Prodicas igitur cum hacc audisset, me laudavit. Protegoras autem, Emendatio, inquit, ista, o Socrates, absurdior ést quam quod emendas. Tum ego, o Protagora, inquam, male yoecum actum est, ut videtur; sumque ridiculas medicus: quipe qui dum curare cuntendo, morbum exangeo. Prof. Sic tamen res sec habet. So. Qua ratione? Prot. Nimis inscius poéta iile fuisset, si adeo virlutem parvi fecisset, ut facilem esse eius possessionem existimasset, cum sit omninm difficillima, velut omnibus videtur hominibus. So. Upportune, per lovem, nostris iste Prodicus sermonibus intervenit. Videtur sane, o Protagora, divina esse Prodici sapientia iamdudum, vel trahens originem a Simonide, vel etiam ab antiquioribus orta. Tu autem, quum multarum rerum sis aliarum peritus, huius tamen imperitus appares. ego vero eam expertus sum, cum fuerim Prodici istius discipu us. Atqui in pracsentia baud satis animadvertere mihi videris, ipsum quod difficile dicitur, forsitan Simonidem non ita accepisse, ut ipse nunc accipis: verum tanquam malum et grave quiddam intelligendum esse passim ma