Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/231

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
209
PROTAGORAS.

Prodicus admonet. nam quotiés vel alium laudans, vel te ita loquor: Protagoras sapiens vir est, ct dace, id est, vehemens gtavisqne: corripit me continao, quod bona gravia dicam; cum grave malum sit. Nemo enim ita loquitur ut dicat, graves divitias, gravem pacem, sanitatem gravem: immo gravem morbum, grave bellum, gravem paupertatem; quasi grave, id est, Onerosum, malum sit. Forte igitur Chii atque Simonides ipsum difficile, vel ut malum accipiunt, vel aliud quod ta minus intelligis: Ergo a Prodico sciscitemur: \decet enim de Simonidis scriptis hunc maxime percontari:) Quidnam, o Prodice, Simomides ipso difficilis nomine subintelligi voluit? Prod. Malum rofecto. So. Ob hoc, ut arbitror, Prodice, Pittacum repreendit, dicentem, difficile esse bonum manere: ac si dixisset, malum esse manere bonum. Prod. Et quid aliud patas, o Socrates, sibi voluisse Simonidem, quam vituperare Pittacum, quod nomina recte distinguere nesciebat, utpote qui Lesbius erat, et in voce barbarica educatua? So. Audis, o Protagora, quae Prodicus iste dicit? Quid ad haec? Prof. Permultum abest, ut ita sit, Prodice. certe equidem scio, Simonidem

Plat. Diall. Part. I. Vol. I.
O