Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/232

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
210
PLATONIS

difficilis nomine,: id quod ct alii solent, significare voluisse, non malam, immo quod non facile, sed multis cum laboribus comparatur. So, Ego item hoc volauisse Simonidem arbitror, o Protagora, idemque Prodicum intelligere: sed iocari tecum, tentareque te, utrum sermoni tuo valeas suffragari. Quod enim Simonides difficile non mafum intelligi velit, arguimento sunt quae sequuntur. subiungit enim, quod solus Deus hoc muncre ' fruitur. Neque vero si vellet malum esse bonum perseverare, panic post adiungeret, solum Deum huius compotem esse, eoque soli munus id attribueret. dissolutum plane hominem, nec ullo modo Chiam Prodicus ita diceret fuisse Simunidem. Ceterum quid tandem sensisse in his carminibus Simonidem ducam, vobis aperiam, si vis de me periculym facere, quemadmodum circa poética sim affectns. sin autem vis, te audiam. Protagoras cum haec audisset, Ut lubet, inquit, o Socrates. verum Prodicus ect Hippias, aliique omnes agere me ita iusserunt. Conabor, inquam, quid de his earminibus sentiam, vo-