Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/234

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
212
PLATONIS

tum doctrina egregii, verum etiam mulieres. Quod autem vera loquar, et Laccdaemonii optime ad philosophiam sermonesque sint educati, hinc maxime intueri licet. Si- quis cum vilissimo quoque Lacedaemoniorum colloquatur, rudem plerumque in verbis apparere eum primo comperiet. deinde ubicunque rei ipsius opportunitas exigit, instar vehementis iaculatoris verbum non parvi momenti breve contortuinque eiaculatur, ut qui cum eo loquitur, nihil a puero differre existimetur. Quod autem Lacedaemoniorum virtus in sapientiae magis quam exercitationis studio consistat, intelligunt nonnulli nostrae aetatis homines, ct olim multi idem animadverteryut, scientes, verba eiusmodi enuntiare posse, viri absolute docti officium esse. Horum e¢ numero fuit Thales Milesius, et Mitylenacus Pittacus, Bias Priencus, nuster Solon, Cleobulus Lindius, Myson Chenaeus: septimus horum dictus est Lacedaemonius Chilon. Hi omnes aemuli studiosique fuerunt discipuli Lacedaemonicue sapientiae. Quorum sapientiam talem esse comperimus: verba brevia, memoratu unicuique digna. Hi facto concilio ex communi con-