Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/236

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
214
PLATONIS

tace, immo bonum quidem virum effici difficile est, et vere, non revera bonum. Non ob hoc Revera, quia sint aliqui vere boni, alii autem boni quidem, sed non vere. absonum hoc utique videretur, neque Simonide dignum. sed ad superexcessumn edi oparict in versibus id quod vere dicit, supplendo ita Pittaci verba: ceu si poneremus Pittacum ipsum diccre, o viri, difficile est bonum manere: et Simonidem respondere, o Pittace, vera minime loqueris. non enim esse, sed ficri virum bonum, manibus pedibusque, et mente quadratum absque vituperatione aliqua fabricaium, est difficile vere. Ita videtur adversus sermonem hoc Quidem iniectum: et ipsum Vere haud ab re postremo locatum. atqui et quae sequuntur, omnia luic atlestantur, quod hunc in modum est dictum. Multa insuper exstant, quae recte disposita in his carminibus, sigillatim ostenderg possumus: scite namque et accurate composita sunt: sed prolixior foret uratio. Quare summatim poétae huius formam eonsiliumque exponendum. Intendit autem in singulis versibus Pittaci verba refellere. ait enim paulo post ferme in hunc mo-