enim semper necesse est. Quemobrem quoties casus inopinatus poocidum hominem sapientemque et bonum invadit, malus efHeitur. Tu vero dicis, o Pittace, difficile esse bonum manere. Res autem ita se habet, ut fieri bonum possibile sit, difficile tamen: perdurare autern bonum,_penitus impossibile. quilibet enim bene agens, bonus: male contra, malus. Quaenam circa Titeras bona est actio? quaeve actio virum ad illas bonum efhcit? constat quod harum perceptio. Quae item actio hona borium efficit medicum? morborum videlicet curandorum peritia. qui bene curat, honus medicus: qui male, contra malus. Quis ergo malus medicus nonnunquam efficitur? ille certe, cui primo hoc inest, ut medicus sit, deinde ut bonus medicus. hic enim malus quandoque medicus effici patcst. Nos autem medicinae artis ignari, nunquam male agendo aut medici, aut fabri efficeremur, aut aliud tale. quisquis autem non fit medicus, male operatus, neque etiam malus medicus. Ita et bonus vir ficri potest aliquando malus, vel propter tempus, vel laborem, vel morbum, ¢el alium casum: haec porro sola est actio prava, privari scientiz. Malas autem vir nunquam malus fieret: est
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/238
Appearance