enim semper. ac si malus fieri debet, oportet ut a me bonus efficiatur. Ad hoc itaque carmina illa tendunt, ut affirment, impossibile esse virum semper bonum perseverare: ficri autem bonum, eundemque rursus et malum, possibile: plurimum autem optimos esse. illos, quot dii diligunt. Haec itaque omnia adversus Pittacum sant illata, quod et sequentia clarius patefaciunt. Hac de causa, inquit, nunquam ego, quod fieri nequit, requirens frustra, spero, perpetuo sine reprehensione victurum hominem aliquem ex his qui fructibus terrae vescuntur. deinde vobis quae comperta mihi sunt, pracdico: et cetera, quae seuuntur, Ita passim in Pittaci verba vehementer invehitur. humquemque vero laudo amoque, libens qui turpe nil patrat. mecessitati autem neque dii ipsi repugnant. Id autem est ad hoc idem dictum. Neque enim e adeo rerum inscius erat Simoonides, ut illura laudare se dicerct, Qui turpe nihil sponte committit: quasi sint aliqui qui sponte male agant. Arbitror equidem, sapiente nullum putare, esse hominum aliquem, qui altro aberret, malaque et turpia sponte committat. sciunt ete-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/239
Appearance