Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/240

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
218
PLATONIS

nim sapientes omnes, -qui mala turpiaque committunt, practer vuluntatem peccare, Atqui et Simonides nequaquam laudare se dicit illum, qui non sponte scelera patrat, immo de seipso id quod Sponte dicit, praedicat. Putabat enim, praeclarum bonumque virum saepe scipsum impulsurum, ut amicus laudatorque alicnius efficiatur, amareque ct laudare pergat: ut puta si illi morosi et iniqui parentes contingant, aut patria, aut tale aliquid. Improbos quidem censuit homines libenter in parentum patriaeque errata invehi solere, et passim illa omnibus divulgare, ut nemo illos, quod parentes et patriam negligant, corripere audeat. quare et vituperare parentes patriamque, ct ultra necessitatem voluntariis quoque odiis et inimicitiis agitare. Probos autem viros ocetltare potius, ct ad laudandum seipsos cogere: et si qua in re iure parentibus et pairiae indiantur, consolari scipsos, seque suis conciliare, ut etsi non ibenti animo laudent tamen et diligant. Saepe etiam Simonidem ipsum arbitror, non ex animi sui sententia, sed invitum, ad tyrannum quendam, aut alium talem laudandum et extul-