Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/241

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
219
PROTAGORAS.

lendum se contulisse. Haec igitur ad Pittacum refert: Ego quidem, o Pittace, non te ob id carpo, quod sim natura detractor; quandoquidem mihi satisfacit et ille qui non est malus, Dimiumve ignavus. Sciens quidem iuvabit civitatem iustam vir sanus. neque tamen ipse derogabo: neque enim derogandi sum stadiosus. Stultorum namque est. infinita progenies: quapropter si quis eos vituperare pergat, defatigabitur. Omnia porro honesta, -quibus furpia non miscentur. Haud hoc dicit perinde ac si diceret, Omnia alba, quibus nigra nulla miscentur: ridiculum nempe id esset: sed quasi dicat, media se accepturum, neque illa vituperaturam. Non quaero, inquit, hominem irreprehensibilem penitus inter eos, quicunque passim fructibus terrae vescuntur. Deinde vobis, quod mihi com m est, nuntio, qutod videlicet buins causa neminem laudaturus sum. verum mihi sufficit ille qui medium tenet, neque turpe quid agit. quoniam ego omnes sic diligo atque laudo. Hic utique Mitylenaeorum lingua est usus, tanquam adversus Pittacum sic dicens, Omnes autem laudo, et diligo libens. Hic oportct id quod libens dicitur, seorsum a sequentibus capere, addicere postmoduin quicunque nihil turpe committit. nam sunt et aliqui, quos ego non libens laudo et diligo. Quod si et tu,