Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/243

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
221
PROTAGORAS.

hominum. Qui cum propter inscitiam nequeant invicem propria voce suisque sermonibus colloqui, mercede exhibita tibicinas.introducunt, et aliena voce, hoc est, tibiarum flatu, convivium transigunt. Ubi autem boni pracclarique et eruditi viri conveniunt, neque tibicinas ibi, neque saltatrices, neque cantatrices ullas videbis, sed eos propria voce, remotis his nugis iocisque, convivium celebrare, et alternis interrogationibus responsionibusque modeste disserere, etiamsi vinum abunde biberint. Eodem modo si ad huiuscemodi disputatiunes viri tales conveniunt, quales esse nos plurimi praedicant, haudquaquam aliena voce et pottarum verbis indigent, quos percontari non datur de his, quae scribunt: et qui eorum testimonia in medium afferunt, partim hoc, partim illud sentire paétam interpretantar neque convincere possunt, neque rem ipsam, de qua isserunt, expedire. Tales ergo confabulationes sapientes viri dimittunt, ipsique per se invicem colloquuntur, vicissimque inenii periculum faciunt. Disputatores autem huiasmodi, ut aritror, ego et tu nunc imitari debemus, et, poétis posthabitis,