Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/244

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
222
PLATONIS

nostris rationibus rem ipsam discutere, facereque tam ingenit nostri, quam veritatis examen. si ergo ultra quaerere cupis, reondere Aibi paratus som: sin aliter mavis, te mihi praebe et adiuva ad ea quae intermisimus peragenda. Cum haec aliaque huiusmodi intulissem, Protagoras, quid potissimum agendune eligeret, nequaquam aperuit. Tunc Alcibiades ad Calliam conversus, O Calla, inquit, videturne tibi nunc recte Protagoras facere, quum declarare nolit, utrum rationem reddere placeat, necne? mihi quidem non videtur. Sed iam vel disputet, vel disputare nolle se dicat, ut buic quidem haec adscribamus. So‘ erates autem cum alio quovis disserat; vel alins, quicunque vult, cum alio quopiam. Protagoras tunc, ut visus est mihi, verecundia motus propter Alcibiadis orationem, Calliaeque et aliorum praesentium preces, vix tandem ad disserendum descendit, iussitque Socratem ipsum interrogare, se respondere pollicitus. O Protagora, inquam, ne me tecum ob aliud disserere putes, nisi quia quae passim dubito, discutere velim. arbitror