dusque, et tecum communicanda sint omnia? Nihil penitas obstat. Aiqui et ipse nunc illa, de quibus primo interrogavi, cupio rursus partim abs te mihi in mentem reduci, partim communi iudicio discuti. Erat autem talis, ut arbitror, quaestio: Utrum sapientia, temperantia, furtitudo, iustitia, sanctitas, quinque nomina eciusdem rei sint, an unicuique horum nominum subsit propria quaedam essentia, et res quacdam vim propriam habens, adeo ut non sit unum quale est aliud. Dixisti tunc, nequaquam unius rei esse haec nomina, sed singula nomina rebus singulis adhiberi. quin etiam partes omnes has esse virtutis: haud sane perinde, ut auri partes inter se totiusque consimiles; sed ut vultus partes invicem totiusque dissimiles , propriisque discretas potcntiis. si haec iterum, ut supra, confirmas, exprime: sin aliter modo sentis, hoc discerne. Equidem tibz nihil in sermonibus imputabo, si nunc aliter dicas. neque evim mirarer, si illa tunc Socratis 1entandi gratia dixecris. Prot. Haec omnia partes virtutis esse dico, ex quibus quatuor satis invicem,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/246
Appearance