Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/247

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
225
PROTAGORAS.

consimiles sunt. fortitudo autem longe ab aliis differt. Quod autem vere loquar, hunc in modum cognosces. Heperics nonnullos homines iniustissimos, profanissimos, intemperantissimos, imperitissimos, qui tamen ceteris fortitudine praestant. So. Attende, amabo: considerandum est quod dicis. Utrum fortes, audentes voeas, an alios quosdam? /rvot. Immo etiam ad ea praecipites, a quibus plurimi deterrentur. So. Age itaque, virtutem honestum quiddam et pulchrum asseris, eamque ut pul ehrum aliquid duces? Prot. Pulcherrimum equidem, nisi Erte insanio. So. Utrum huius quiddam turpe est, quiddam pulchrum? an pulchrum totum? Prot. Totam, quam maxime esse potest, pulchrum. So. Scisne qui audacter in puteis natant? Prot. Immo vero: natatores enim. So. Utrum quia natare sciunt, an ob aliud? Prot, Quia natare sciunt. So. Quinam ex equis maxime pugnare audent? utrum equites, an equestris industriae rades? Prot. Equites. So. Quinam olipeis audacter pugnant? clipeiferine, an alii? Prot. Isti quidem: ct in ceteris omnibus, si istud quaeris, audaciores sunt, qui sciunt, quam qui nesciant: iidemque homines postqnam didicerunt, audent vehementius,

Plat. Diall. Part. I. Vol. I.
P