Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/248

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
226
PLATONIS

quam cum ignorabant. So. Vidistine unquam aliquos horam ignaros omnium, ad haec omnia tamen audentes? Prot. Vidi equidem et audaces maxime. So. Numquid audaces isti fortes sunt? Frot. Turpe quiddam esset fortitudo: quandoquidem audaces isti furiosi sunt. So. An non dicis fortes audaces ipsos esse? Prot. Dixi equidem, et dico. So. Nonne isti, qui sic audent, fortes quidem minime, sed furentes apparent? et supra rursus sapientissimi illi audentissimi nobis apparuerunt? et quia audentissimi, ideo et fortissimi: atque ita secundum hanc rationem sapientia ipsa fortitudo esset? Prot. Haud satis recordaris, o Socrates, quae dixi supra, tibique respondi. Equidem interrogatus abs te, utrum fortes viri audentes essent, consensi: utrum vero et audentes fortes essent, non quaesivisti. quod si tunc interrogasses, respondissem, utique non omnes: Quod vero fortes audentes non sint, a me concessum nunquam monstrasses: quia non recte concessissem. Proinde scientes homines, ostendis ignurantibus, scipsis, et aliis audaciores esse: et idcirco idem esse sapientiam et fortitudinem arbitraris, Eadem ra-