Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/249

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
227
PROTAGORAS.

tione procedens, robur quoque sapientiam esse duceres: Nam si a me similiter in hunc modum quaesisses, utram robusti homines potentes sint, asseruissem utique. deinde, utrum palaestrae periti ad certandum potentiores sint, quam ignari, et ipsi postquam didicerunt, se ipsis dum ignorabant, hoc iterum admisissem. Haec me confitente licuisset tibi argumentis iisdem coniicienti dicere, per concessionem meam sapientiam robur existere. Ego autem nusquam in pracsentia potentes homines robustos esse confiteor: robustos tamen potentes esse autumo. Non idem esse robnr, et potentiam arbitror. nam et a scientia, et ab insania, et ab ira potest potentia provenire: robur autem a natura dumtaxat, et debita corporum nutritione procedit. Si_militer et in illis nequaquam idem esse censendum fortitudimem et audaciam. Quapropter contingit, fortes quidem audentes esse, non tamen audentes omnes esse fortes. Audacia enim ab arte hominibus, ab ira, ab insania datur, quemadmodum de potentia diximus: ‘fortitudo antem 4 natura, debitaue educatione provenit animorum. So. Dicisne, o Protagora, alios homines bene, male alios vivere? Prot. Dico equidem,

P2