Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/25

E Wikisource
Haec pagina emendata est


O, amice Phaedre, quonam et unde? Phae. Α Lysia, o Socrates, Cephali filio. pergo autem, deambulandi gratia, extra urbem. Plurimum enim tempus cum eo sedens a matutino ad hanc usque horam illic constiti. a tuo autem meoque sodali Acumeno persuasus, deambulando exerceor. quod quidem exercitationis genus facilius salubrius ille, quam currendi certamen existimat. So. Probe ille quidem, o amice, movet. at enim Lysias erat, ut videtur, in urbe. Phae. Erat. nam apud Epicratem divertit in hanc Olympo proximam Morychi domum. So. Quid rei agebatur illic? an videlicet orationis epulo Lysias vos accepit? Phae. Scies, modo tibi otium sit progredienti una mecum audire. So. Quid vero? nonne putas me iuxta Pindarum, negotio etiam anteferre, tuam et Lysiae collocutionem audire? Phae. Perge igitur. So. Dicas modo.

A 2