Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/250

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
228
PLATONIS

So. Numquid bene vivere homo tibi videtur, si cum molestia doloreque vivat? Prot. Minime. So. Sin autem usque ad vitae finem iucunde quis vixerit, bene vixisse dicendus? Prot. Certe. So. Ergo iucunde vivere bonum: moleste malum. Prot. Si modo honestis fuerit delectatus. So. Numqnid ipse, Protagora; quemadmodum alii multi, iucunda quaedam mala vocas, tristia bona? Sic autem interrogo. Utrum in quantum iucunda sunt, in tantum non bona, non si quid ab illis provenit aliud: rursusque ulrum similiter tristia non ex eo quod tristia mala? Prot. Ignoro, Socrates, utrum ita simpliciter, ut interrogas, respondere me deceat, iucunda omnia bona esse, tristia mala. Sed iutius mihi fore videtur non solum ad praesentem quaestionem, verum etiam ad omneim vitae meae rationem, ut respondeam, esse iucunda quaedam non bona, et tristia quaedam non mala esse rursus et neutra, quae neque bona sint, neque mala. So. Num iucunda vocas ea, quae vel voluptatis participia sunt, vel efficiunt voluptatem? Prof. Prorsus. So. Duaers igitur hoc, utrum ex co quod iucunda sunt, non bona sint: utrum vide-