licet ipsa voluptas sit non bonum. Prot. Ut ipse ubique dicis, o Socrates, istnd consideremus: et si ad rem conducere hae¢c consideratio videatur, idemque jucundum bonumque appareat, concedemus: sin minus, tunc iam dubitantes obiiciemus. So. Utrum igitar ipse disputationis dux esse vis? an me ducere iubes? Prot. Aequum est te esse ducem. tu namque coepisti. So. WIoc modo forsitan quod quaerimus, patefiet: quemadmodum si quis ad dignoscendam haminis sanitatem, vel alium corporis habitum atque opus, vultum eius, et manus extremas contemplatus adiiciat, hes iam, pectus mihi dorsumque nuda, ut clarius inspiciam. Ita nunc ego idem ad iudicium id requiro. nam cum affectum tuum erga bonum et voluptatem ex tuis verbis agnoverim, tale aliquid mihi expedit dicere: Age Protagora, et in hoc tuam mentem aperias, quid de scientia sentis? numquid idem tibi quod aliis, an aliud placet? Plurimi.sane hoc de scientia iudicant, quod neque robustum aliquid sit, nec ducat, neque etiam dominetur. neque enim de ipsa ut de duce et principe cogitant: immo saepe homini praesente scientia,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/251
Appearance