Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/252

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
230
PLATONIS

non ipsam dominari existimant, sed aliud aliquid, tum iram, tum voluptatem, alias dolorem, alias et amorem, et saepe forwnidinem. Atque ita de scientia cogitant, quasi de mancipio quodam, ab aliis omnibus undique tracto. Numquid et tu idem sentis? an potius praeclarum quiddam scientiam, et hominis principem arbitraris, ita ut si quis bona malave discernat, nunquam ab alio inducatur ad aliud, quam quod scientia inbet, agendum: sed sufficiens sit hominis adiutrix praesidiumque prudentia. Prot. Videtur mihi quod dicis, o Socrates. nam si cuiquam hominum turpe est negare, sapientiam scientiamque omnium rerum humanarum esse potentissimam, mihi certe turpissimum. So. Praeclare nimium vereque loqueris, Sed enim nosti, multos mihi et tibi non credere? aiunt porro, plerosque .bonorum conscios, cum bona agere liceat, agere illa nolle, sed alia. Et quotcunque rogavi, quae huius rei sit causa, ferunt homines voluptate, vel dolore, vel aliquo alio illorum, quae supra Fetulimus, superatos, haec agere, Prot. Alia quoque multe sunt,