o Socrates, in quibus homines errant. So. Age itaque, una mecum conare hominibus persuadere, docereque illos, quaemam haec sit passio, quod aiunt sea voluptatibus superari, et hanc ob causam, quae cognoscunt bona, non facere. Forte mamque dicentibus nobis, illos errare, statim obiicerent, o agora et Socrates, si non est passio haec vinci a voluptatibus, quaenam est alia? quam dicitis vos? exponite. Prot. Quid vero mos ad multorum opinionem attendere decet, qui, utcunque contingit, loquuntur? So. Conducturum nobis hoc arbitror ad jnveniendum, quomodo ad ceteras virtatis partes fortitudo se habeat. Quare si in superiori conventione standum censes, ut videlicet ego ducam, qua maxime inveniri posse quod quaerimus, arbitror, sequere: sin minus‘hoc, et Bimitti mavis, mitto. Prot. Probe loqueris. perge igitur, ut coepisti. So. Si Herum a nobis sciscitarentur, Quid istud vos esse: dicitis, quod nos vinci a voluptatibus dicebamus? sic ego ad illos: udite iam. ego et Protagoras vobis istud declarare. conabi-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/253
Appearance