nunt, ceterisque voluptatibus privant. Confiterentur. Prot: Procul dubio. So. Si contra rursus interrogaremas, O viri, qui bene iterum tristia esse fatemini, nonne eiusmodi quaedam dicitis, ceu exercitationes corporum, labores militiae, medicorum curationes, quae vel secando fiunt, vel urendo, vel pharmacis, vel inedia, bona dicitis, sed molesta? Consentirent. Prot. Et hoc. So. Utrum haec ex eo bona vocatis, quod praesentibus doloribus cruciatibusque conficiunt? an ob id potius, quod in posterum ex his sanitas, et bona mp rae habitudo, patriae salus, potentiae divitiaeque sequuntur? Ob id ipsum dicerent, ut existimo. Prot. Ego quoque id judico. So. An ob aliud haec bona sunt, quam quod in voluptates desinunt, et molestias pellunt? aliumne finem assignare potestis, ad quem respicientes haec bona vocetis, quam voluptates atque dolores? Non possumus, ut arbitror, responderent. Prot. Sic equidem puto. So, An non voluptatem, ut bonum sequimini, dolorem, ut malum fagitis? Concederent. Prot. Profecto. So. Ergo id malum existimatis, dolorem scilicet, bonum voluptatem: quandoquidem et ipsam ‘oblectationem tunc sane malam dicitis esse
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/255
Appearance