neque dicere potestis aliud bonum, vel malum, quod non ad haec tendat, audite quod sequitur. Aio equidem his ita se habentibus, ridiculum vobis esse sermonem, quando dicitis hominem mala cognoscentem esse mala, illa ‘nihilominus agere, cam liceat non agere, voluptatibus tractum atque perculsum. atque iterum quando dicitis, hominem bonorum conscium agere nolle, praesenti voluptate detentum. Haec autem ridicula esse atebit, nisi multis utamur nominibus, iucundo, tristi, bono ac malo. sed postquam dao haec esse apparuerunt, duobus ipsa pominibus appetlamus, primum quidem bono ac malo, postea iucundo ac itristi. His positis, ita dicamus, cognoscentem, hominem mala esse mala, illa nihilominus agere. Si quis autem quaerat, quamobrem, Quia videlicet victus, respondebimus. A quo? quaeret ille. Nobis autem non licebit ulterius a voluptate victum dicere. aliud enim nomen voluptatis loco suscepit, bonum. Ideo respondebimus illi, victum a bono. Tune, si ille Gui nos interrogat, contumeliosus forte vir sit, ridebit nos at-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/257
Appearance