que dicet quod absurdum est quod dicitis. si facit a mala, sciens mala,esse, cum non oporteat facere, victus a bonis: an bona haec digna sunt, ut maja vincant, vel non digna? Non digna dicemus. neque enim aberrassect ille, quem dicimus a voluptatibus superatum. Ad haec ille, Quamobrem bona indigna sunt, ut mala vincant? vel mala, ut bona? numquid ob aliud , a cum haec maiora sunt, illa minora? vel plura haec, illa pauciora? Non habebimus praeter hanc causam aliquam. Addet ille, Constat iam, qucd superari hoc dicitur, loco exiguorum bonorum maiora mala suscipere. Haec itaque sic se Gabeant. Mutemus igitur haec nomina, accipiamusque ad eadem iucundum ac triste; dicentes Hominem agere tunc diximus mala, dicamus nunc tristia, scientem tristia esse, a voluptariis superatum, talibus scilicet, ut victoria sint indigna. quae vero alia inest ad dolorem indignitas voluptati, quam excessus inter se atque defectus? hoc est, cum imter se haec maiora minorave fiunt, plura item, et panciora, vehementioraque, et re-missiora. Si quis autem dixerit: At multum differt, o Socrates,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/258
Appearance