voluptas praesens a futura voluptate atque molestia: dicam equidem, Num alio quopiam, quam voluptate atque molestia? haud sane alio potest. Sed. pcrinde est ac si vir peritus ponderum, collectis voluptariis, collectisque tristibus, eminusque et cominus, lancibus supponerct, diceretque utra sint plura. Si enim voluptaria cum voluptariis libres, maiora semper et plura sunt eligenda: sin autem tristibus tristia compares, pauciora atque minora: sin-iucunda cum tristibus, et tristia a voluptariis excedantur, sive propinqua remotis, sive remota propinquis, ratio illa est eligenda in qua haec insunt: quod si iucunda a tristibus excedantur, minime. An aliter se res habet, o viri? scio equidem, nihil afferre eos aliud posse. Prot. Idem et ipse arbitror. So. Postquam vero ita se id habet, illos hunc in modum interrogabo. Apparent oculis vestris eaedem moles cominus maiores, minores eminus? Ita respondebunt. Et crassa, et multa similiter? et aequales voces prope maiores, longe vero minores? Consentient. Si in hoc bene agere, et felicitas nostra consisteret, hoc est, in magnis molibus fabricandis, accipien-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/259
Appearance