Phae. Atqui disputatio illa, o Socrates, tuis auribus congrua. sermo namque fuit, qui habitus est, nescio quo modo, amatorius: scripserat enim Lysias elaboratam et luculentam orationem, non pro amatore quidem; sed ex hoc ipso artificiosa erat et compta oratio, quod aiebat non amanti potius, quam amanti, esse gratificandum. Soc. O generosum virum! utinam scriberet, inopi potius, quam opulento, et seni quam iuveni, et in ceteris omnibus ita affecto, ut ego et nostrum complurimi sumus, esse gratificandum. ita enim urbana et publice utilis foret oratio. Me tamen cupido tanta cepit audiendi, ut, si Megaras usque deambulando proficiscare, atque Herodici more, ubi ad murum accesseris, protinus inde recedas, non te relinquam. Phae. Quid ais optime Socrates? an non putas quae Lysias multo tempore per otium composuit disertissimus omnium, qui nunc sunt, scribendi, ea me rudem, ita ut illo dignum est, atque referre meminisse? permultum certe absum. atqui mallem equidem id mihi, quam multum auri adesse. So. O Phaedre, si ego Phaedrum ignoro, mei quoque oblitus sum. sed horum sane neutrum est. id enim certe scio, quod non semel
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/26
Appearance