Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/260

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
238
PLATONIS

disque, parvisque vitandis, quaenam nobis potissima vitae salus esset? Num ars dimetiendi? an apparentis potentia? Immo potentia haec nos deciperct, et errore confundens saepe nos cogeret eadem alias aliter iudicare, atque adsciscere, in actionibusque et electionibus magnorum ac parvorum saepius poenitere. Dimetiendi vero facultas apparens hoc abrogaret refelleretque, veritatemque aperiens animo quietem daret in veritate manenti, atque ita vitam servaret. Consentirentne homines ad haec, dimetientem artem servare nos an aliam? Prot. Hanc ipsam. So. Quid porro? si in ipsa paris imparisve electione salus vitae consisterct, quando quod plus est, recte eligi oporteret, et quando quod minus, vel ipsum ad seipsum, vel aliud forte ad aliud, sive prope, seu procul sit, quid potissimum noatram vitam servaret? nonne scientia? et non metiendi quidem, quum excessus atque defectus ars ista sit. cum vero paris, et imparis habenda ratio sit, non alia, quam numerandi scientia. Concederent homines haec, an non? Prot. Absqué controversia consentirent. So. Postquam vero salus vitae apparuit in