recta voluptatis et doloris electione consistere, quoad plura et pauciora, maiora et minora, propinquiora et remotiora pertinet, nonne dimetiendi primo facultas excessus atque defectuas, aequalitatisque mutuae consideratrix? Prot. Necesse est. So. Quoniam vero metiendi facultas est, necesse est, ut ars et scientia sit. Prot. Admittent. So. one vero potissimum haec scientia sit, alias considerabimus. sufficit in praesentia, scientiam esse, quantum ad eam spectat pespeasioera quam ego et Protagoras vestrae eramus quaestioni daturi. Haec, si recordamini, erat quaestio. Nos quidem consensimus, nihil scientia potentius esse: immo semper, ubicunque adest, voluptati cunctisque aliis dominari. tunc vos obiecistis, voluptatem saepenymero scienti hoaini dominari. Quod cum vobis nequaquam daremus, statim vos ita rogastis: O Protagora atque Socrates, si hoc non est a voluptatibus superari, sed aliud quiddam, declarate vos quid istud. Si illico vobis respondissemus, inscitiam esse, nos protinus risissetis. nunc autem si nos deridetis, vos quoque ipsos irridebitis. Ipsi enim vos paulo ante confessi estis, defect
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/261
Appearance