Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/262

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
240
PLATONIS

scientiae aberrare illos, qui in voluptatum et dolorum electione delingqnunt. ca vero bona sunt, et mala. Neque defectu scientiae tantum dixistis, sed ulterius addidistis, defectu scilicet scienliae metiendi. Actio autem aberrans, absque scientia, ut et vos non latet, ab inscitia provenit. quapropter quod dici solet, a voluptatibus superari, extrema inscitia est: qyam veluti morbum Protagoras hic, et Prodicus, et Hippias curaturos se quasi medicos profitentur. Vos autem, quia aliud quiddam esse hoc quam inscitiam opinamini, neque vos ipsos, neque filios vestros, hisce sophistis rerum harum doctoribus curandos traditis, quasi virtus doceri non possit. sed, cum pecuniis indulgeatis nimium neque mercedem his praeceptoribus offeratis, privatim publiceque dclinquitis. Haec plane vulgo respondissemus. Nunc autem vos etiam, o Prodice atque Hippia, una cum Protagora hoc percontur, (communis enim vobis hic sermo,) nunquid vera vobis loqui videar, an falsa? Vere admodum dicta esse superiora, visum est omuibus. Conceditis igitur, inquam, quod iucundum est, esse bonumn, quod triste, malum. Distin-