Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/265

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
243
PROTAGORAS.

esse: unam vero illarum, scilicet fortitudinem, a reliquis longe differre. Quod inde coniici posse dicebat, quod plerique invenirentur fortissimi viri, qui tamen profanissimi, iniustissimi, intemperantissimi, et insipientissimi essent: ex quo patere volebat, fortitudinem ab omnibus aliis virtutis partibus plurimam differre. Cuius eg, responsum statim vehementer sum admiratus, multoque etiam magis, postquam vobiscum haec tractavi. quare ab illo sciscitatus sum, utrum fortes audaces vocaret. Ille vero praecipites insuper addidit. Recordaris, Protagora, haec te respondisse? Prot. Recordor. So. Dic obsecro nobis, ad quid praeccipites homines fortes ponenpaat an ad ea, quae timidi agerediuntur? Prot. Non. 'So. Ergo ad alia? Prot. Nempe. So. Utrum timidi audenda aggrediuntur? metuenda fortes? Prot, Ita fertur, o Socrates. So. Vera narras. verum non istud requiro: immo vero tu ad quid praecipites fortes appellas? num ad mala, scientes esse mala perniciosaque? vel ad ea, quae taVia non sunt? Prot. Impossibile hoc esse, abs te superioribus rationibus est pstensum. So. Et in hoc quoque vere loqueris, Quamobrem, si hoc recte cst demonstratam, ea quac mala per-

Q2