Haud ulterius annuit Protagores, sed siluit. Tum ego: Quid taces, Protagora? cur non aut annuis, aut renuis? Ipse rem perage, inquit. Concludam protinus, inquam, si unum hoc dumtaxat interrogavero, Utrum tibi nunc etiam, ut et supra, insipientierat quidam esse videantur, qui tamen fortissimi sint. ontendere nimis, inquit, videris, o Socrates, ut ipse respondeam. ergo morem tibi geram, Impossibile dico videri, ex his quae supra concessimus. Non ob aliam causam, inquam, de his omnibus te percontor, quam quod posse cupiam, qualia sint quae ad virtutem pertinent, quidve ipsa sit virtus. Scio equidem, hoc declarato statim notum fore et illud, quo de ego et ta tot iam verba consumsimus; dum ego quidem virtutem doceri posse negarem; tu vero posse asseverares. Atqui arbitror, nostrae disputationis exitum, si hominis instar vocem nancisceretur, derisurum nos, et his atque huiusmodi cerreptionibus reprebensurum, Quam absurdi estis, o Socrates atque Protagova. tu quidem ab initio dicehag, o Socrates, doceri non posse virtutem: nunc repugnarc tibi ipsi studes, dum ostendere niteris, omnia haec esse scientiam, justitigin scilicet, temperantiam,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/268
Appearance