fortitudinem: qua ratione maxime virtutem doceri posse constat. Si enim aliud quiddam esset scientia quam virtus, quod Protagoras asserere supra tentabat, plane doceri non pusset. nunc autem si universum scientia apparebit, quod ipse infercre conarts, o Socratcs, mirum erit, si per doctrinam virtus ¢ cumparari non possit. Protagoras autem primo quidem doceri virtutem voluit: nunc contra adniti videtur, ut quodvis aliud potius quam scientia virus appareat; quo pacto minime omnium doceretur. Equidem, o Protagora, videns haec omnia sursum ‘deorsumque graviter perturbata, ut in lucem veniant, vehementer affecto. Velim autem, his inter nos enarratis, quid virtus est ostenderemus, rursusque utrum doceri possit necne, monstraremus: ne saepius nos Epimetheus ille fallat in consideratione decipiens, quemadmodum in distributione neglexit, ut tu narrabas. Prometheus enim ea in fabula mibi magis quam Epimetheus placuit: quo utens, et universae vitae meae providens hacc omnia tractv. Atqui si ipse velles, ut ab initio dixi, libentissime de his rebus tecum deliberarem. Tum Protagoras,
- '