tantum ille Lysiae sermonem audivit, sed iussit saepius recenseri. Lysias autem parebat libens. Nec vero Phaedro id satis: verum sumpto demum libro, quae maxime cupiebat, consideravit. quod cum fecisset, illic a matutino assiduus, deambulaturus abscessit, per canem, ut equidem reor, memoriae mandans, nisi forte prolixior erat ratio. Tendebat autem modo extra muros, ut ea ipsa meditaretur. obvians vero homini sermonum amore insano, eo conspecto laetatus est, quia congaudentem coëxultantemque foret habiturus, ac pergere una iussit. deinde vero, ab homine ipso sermonum avido rogatus dicere, simulabat gravari, quasi non cuperet referre: tandem vero etsi nemo sponte audire vellet, erat ad audiendum illata vi coacturus. Te ergo, Phaedre, rogarim, quod etiam non rogatus facturus es, mihi nunc ut facias. Phae. Satius est igitur, utcumque possum, dicere. videris enim non prius dimissurus, quam pro viribus dixero. So. Vere nimium tibi videor. Phae. Sic igitur faciam. sed enim verba quidem ipsa, o Socrates, non edidici; sententias autem paene omnium, quibus amantem osten-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/27
Appearance