Virum spectastis armis dimicantem, o Nicia atque Laches. quam vero ob causam spectare hunc nobiscum una ego et Melesias hic vos iussimus, supra minime declaravimus, nunc autem aperiemus. nam libere vobiscum loquendum existimamus. Sunt enim nonnulli, qui haec derident, ac si quis eos consulat, sententiam suam non exprimunt: sed illud de quo consultatur, et consultantis mentem coniicientes, alia praeter ea quae sentiunt, proferunt. Cum autem vos arbitremur et ad intelligendum sufficere, et quae cognoscitis simpliciter explicare, socios ad eorum, quae referemus, deliberationem ascivimus. Est autem, de no altius sum exorsus, eiusmodi. Hi nobis filii sunt, hic quidem huius filius, avito nomine Thucydides nuncupatus: meus item: alter, avi similiter nomen servans. nam Aristidem nominamus.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/273
Appearance