Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/274

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
252
PLATONIS

Videturque nobis quam diligentissima horum cura suscipienda, neque agendum putamus, quod multi solent, qui filios suos, cum primum adoleverint, ad propriam sinunt libidinem vivere: immo vero tunc studium diligentius adhibendum. Cum itaque adesse nobis filios. videamus, iudicavimus, vos prae ceteris cogitasse, qua ratione educandi sint, ut optimi fiant. quod si non multum animadvertistis, in praesentia admonemus, vos id negligere non debere, exhortamurque, ut una nobiscum de filiorum educatione deliberetis. quam vero ob causam. nobis haec videantur, o Nicia atque Laches, audire decet, quamvis paulo prolixiora sint, quae sequuntur. discubuimus in convivio simul ego et Melesias hic, atque hi nobiscum adolescentuli. Ut igitur in principio sermonis significavi, libere vobiscum audacterque loquemur. sane uterque nostrum multa potest patris sui praeclara facinora tum pace, tum bello filiis enarrare, patrisque gesta. erga. rempublicam sociosque insignia recensere; a nobis vero res gestas referre nullas possumus. Quare et horum nos pudet eaque damnamus, et patrum negligentiam saepe