Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/275

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
253
LACHES.

culpamus, quod nos, postquam adolevimus, in mollitie quadam et delitiis vivere permiserunt, resque aliorum gessere. Eademque adulescentibus his ostendentes, edicimus, «i se ipsos neglexerint, nostraque praecepta contemserint, ignobiles eos futurus: sin autem curaverint, forte dignos avitis nominibus evasuros. ipsi vero parituros se nobis respondent. Nobis autem de hoc invicem consultantibus, qua disciplina vel consuetudine potissimum optimi fieri possunt, exposuit quispiam, operae pretium esse, ut armis dimicare perdiscant: laudavitque istum, quem vos modo certantem spectastis, et contueri iussit. Optimum itaque fore putavimus, nt et nos ad hoc spectaculum veniremus, et vos una convocaremus, tum ad spectandum, tum etiam, si vultis, de adolescentum educatione communi consilio deliberandum. Haec sunt, quae vobiscum conferre cupiebamus. Vestra nunc interest, tam de hac re, utrum discenda sit necne, consulere, nam de aliis, si quam disciplinam vel studium adolescentis laude dignum invenitis: et quid circa communionem facturi estis, praedicere. Ni. Sententiam profecto vestram, o Lysimache et Melesia,