probo, et vobiscum una investigare paratus sum: similiterque affectum hunc Lachetem existimo. La. Vera perpendis, o Nicia. profecto, quod paulo ante referebat Lysimachus de suo-et Melesiae patre, quam aptissime dictum mihi videtur adversus illos, et nos, et omnes, quicunque civilia tractant. nam, quod querebatur Lysimachus, illi tam filios, quam cetera domestica, negligunt. in his itaque probe, Lysimache, loqueris. Quod autem nos ad consultandum de eruditione adolescentum accersis, Socratem autem istum non invitas, admiror: primo quidem concivem; deinde hic ut plurimum conversantem tractantemque, ubi aliqua sit disciplina decora talis, qualem exigis, et exercitatio iuvenum. Ly. Quid ais, Laches? Socrates hic talia unquam curavit? La. Et maxime quidem, Lysimache. Ni. Ego quoque ad hoc non deterior, quam Laches, testis esse possum. Nu enim hospitem ad me deduxit erudiendi filii gratia Agathoclis discipulum Damonem, musicae praeceptorem, urba-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/276
Appearance