Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/277

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
255
LACHES.

num quidem virum prae ceteris, atque pretium non in musica solum, sed etiam in ceteris facultatibus, quibus certe dignus fit, ut eius disciplinae consuetudinique adolescentes eiusmodi committantur. Ly. Haud amplius, o Socrates, Niciaque, et Laches, atque aequales mei, iuniores cognoscimus, utpote qui nos domi ob aetatem plurimum continemus. verum si quid boni, o Sophronisci fili, concivi huic tuo consulere potes, consule. decet enim: nam paternus nobis es amicus. semper enim:ego ac pater tuus familiares amicique fuimus, ac ille vita prius decessit, quam ulla inter nos simultas exoriretur. Mihi quoque quodammodo aures adhuc Socratis momen circumsonat, quod hi pueri domi altercantes invicem frequenter usurpant, celebrantque summopere: quos ego nondum percontatus sum, utrum Socratem Sophronisci hilium dicant, an alium. Sed, o pueri, dicite mihi, hicne Socrates ille, quem adeo frequenter commemorare soletis? Pa. Iste procul dubio, pater. Ly. Bene quidem per Iunonem, o Socrates, quod erga patrem tum recte te geris omnium virorum optimum, et quod