Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/279

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
257
LACHES.

tibus. ut armis pugnare perdiscant?. So. Conabor equidem. o Lysimache. si quid potero de his consulere. et quae postulas cuncta perficere. Verum par esse mihi videtur. ut. cum et iunior bis. et ad haec imperitior ipse sim. audiam primo quid ipsi sentiant. discamque: ac si quid ultra sententias illorum habuero. tunc demum tibi hisque aperiam. Ceterum cur non ipse prior. o Nicia. loqueris? Ni. Nihil. probibet. Socrates. Videtur mihi peritia haec passim prodesse iuvenibus: neque in. his immorandum. quibus iuvenes otium nacti sese dare consueverunt; sed eam facultatem comparare praestat. per quam habitus corporis robustus adquiritur. nulla enim alia exercitatione inferior haec est, aut minus laboriosa. decet praeterea liberum hominem maxime exercitatio talis. et equestris peritia. nam in eo certamine. cuius nos athletae sumus. et in his quorum nobis est certamen propositum. hi soli decertant. qui in eiusmodi belli instrumentis se exercent. Conferet quin etiam peritia haec in ipsa pugna. quoties in acie ordineque certan-