Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/28

E Wikisource
Haec pagina emendata est
6
PLATONIS

dit a non amante differre, teneo equidem, easque breviter referre tibi per ordinem pergo. So. Ostende, amabo, prius, quid in sinistra habes sub pallio. suspicor enim, te librum ipsum habere. id si sic est, ita cogita, me quidem te magni facere: attamen, praesente Lysia, me tibi auditorem praebere non est consilium. sed age, ostende. Phae. Desistas. magna de spe me deiecisti, o Socrates, quam in te habui, quasi ingenium una tecum exercitaturus. Sed ubi vis sedentes legamus? So. Huc circa Ilissum fluvium divertamus. postea, ubi videbitur, sedentes requiscemus. Phae. Peropportune decalceatus sum: nam tu quidem semper. facile igitur nobis erit per aquulam ipsam vadere, et non iniucundum, praesertim hac anni hora atque diei. So. Perge igitur, et simul conspice, ubi sedeamus. Phae. Vides illam altissimam platanum? So. Video. Phae. Ibi et umbra, et ventus modicus, et mollis herba, ubicunque sedere vel etiam recumbere velimus.