Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/280

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
258
PLATONIS

dum. maxime vero tunc proderit. cum acies dissolventur. et singulari certamine oportebit vel insequi repugnantem. vel invadentem in fuga repellere. Nunquam sane. qui hac facultate instructus est. uni succumbet. forte vero nec etiam pluribus: immo hac passim exsuperabit. — Praeterea alterius cuiusdam praeclarae disciplinae facultas haec desiderium affert. quilibet enim. cum didicerit armis pugnare. disciplinam circa ordinandas acies. quae statim sequitur. affectabit. haec autem assecutus. et circa haec cupiditate gloriae inflammatus. ad exercitus praefecturam se conferet. ac summatim ad omnia. quae circa haec versantur. instituta studiaque praeclara et cognitu usuque digna. sese prima illa ducente convertet. Adiiciemus item quiddam non contemnendum. quod unumquemque in proelio audentiorem fortioremque mirum in modum haec facultas efficiet. Neque illud insuper reticendum. quamvis levius cuiquam videri possit. quod et aptiorem ibi virum efficiet, ubi maxime aptum promtumque apparere oportet. ibidem certe ob ipsam dexteritatem hostibus terribilior apparebit.