Mihi itaque. o Lysimache. operae pretium esse videtur. ut haec adolescentes percipiant: quamve ob causam ita putem. exposui. Verumtamen libenter audirem. si quid praeter haec Laches velit afferre. La. Absurdus profecto sermo existimaretur. o Nicia. si quis aliquam disciplinam diceret minime comparandam. praestare enim videtur. scire omnia. enimvero facultas haec circa arma. si disciplina quaedam est. ut ferunt qui eam docent. et talis praeterea qualem Nicias praedicat. discenda est: sin autem disciplina non est. sed nos decipiunt qui hanc pollicentur: vel disciplina est quidem. sed haud multi pretii: quid discere hanc oportet? Ad haec dicenda ea sane coniectura me movet. quod. ut reor. si alicuius haec esset pretii. nunquam Lacedaemonios latuisset. quibus nihil aliud curae est in omni vita. quam ita se in omnibus comparare. ut bello ceteros omnes exsuperent. quod si forte illos fugit. non tamen hos praeterisset huius rei magistros. quod huiuscemodi rebus illi summopere student. quodque in his honoratus ah illis aliquis multas apud alios pecunias cumularet; quemadmodum tra-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/281
Appearance