goediarum posta apud nos: honoratus. nempe qui tragoediis confidit suis, haud extrinsecus Atticam circumlustrat. per alias urbes ostentatus. verum statim huc adventat. et sua merito iis viris ostendit. Hos vero. qui in animorum ludis versantur. video Lacedaemonem putare quasi quoddam inaccessibile templum. neque summo etiam pede ascendere unquam audere. immo circumoberrant. et apud alios se potius iaciant. praecipue inter illos. qui et ipsi se aliis multis in re militari inferiores esse confiterentur. Praeterea non paucis. o Lysimache, generis huius hominibus interfui dimicantibus. et quales sint novi. inde quoque coniectare licet. quasi enim dedita opera nullus unquam in belle illustris evasit eorum. qui his ludis incubuerunt: quamvis in ceteris omnibus ii proficiant maxime, qui se frequenter exercent. soli tamen hi praeter ceteros ad hoc voti impotes sunt: usque adeo infortunati videntur. Etenim Stesileum hunc. quem vos mecum tanta in turba sese ostentantem contemplati estis. et mira nimium profitentem, alibi quandoque inspexi. certius revera se ipsum haud sponte
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/282
Appearance