Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/283

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
261
LACHES.

intuentibus demonstrantem. Ascendit. quandoque navem. et adversus ingentem navem aliam decertavit instrumentum quoddam militare tenens manibus ab aliis longe diversum, quippe cum et ipse ab aliis discrepet: habebat hic dorydrepanum, id est telifalcem. Reliqua quidem viri huius gesta haud. digna auditu sunt: hoc tamen non est silentio praetereundum. quid contigerit ex tam mira cautione huiusque viri machinamento. qui telo falcem addidit. eo siquidem dimicante. falx pavis se fulcimentis implicuit. Trahebat autem Stesileus. ut explicaret. neque potest: navis navem transibat. ille autem interea. navem cursu comitabatur. hastam continens. Cum vero navis navem iam transiret. eumque hastam tenentem attraheret. ad extremum, teli manu. devenit. Risus ergo ac strepitus ampla in navi concitus. oh Stesilei habitum et ob id insuper. quia ad summam quis navem iacto lapide in pedes eius coegit. ut hastam dimitteret. tunc sane et illi, qui triremi vehebantur. haud ulterius risum continere potuerupnt. cum eius telifalcem illa navi suspensam intuerentur. Forte alicuius haec pretii sunt. nt Nicias asserit: verumntamen ea, quibus interlui. talia quaedam sunt. quamobrem. nt in principio dixi. sive disciplina