Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/285

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
263
LACHES.

So. Quid vero. Lysimache? hisce tu adhaerebis. si plures nostrum laudabunt? Ly. Quidnam aliud quis agat. o Socrates? So. Numquid et tu, Melesia, similiter faceres? ac si de exercitatione filii consultares, num pluribus nostrum fidem praestares, an potius illi, qui sub perito. exercitandi magistro didicisset. seque exercuisset? Me. Illi merito. Socrates. So. Ipsi itaque maiorem fidem adhiberes uni. quam. nobis quatuor. Me. Forsitan. So. Scientia enim. non multitudine. iudicare oportet, quod recte est iudicandum. Me. Procul dubio. So. Nonne id in primis considerandum est. si quis inter nos est peritus ea in re, de qua nunc deliberamus: an non? et si quis talis inveniatur, illi credendum. sententia ceterorum postposita? si nullus, alius quidam nobis investigandus?. An circa exiguum quiddam nunc periculum subire censetis, ipse atque Lysimachus, potius quam circa rem quandam vestrarum possessionum omnium pretiosissimam? Filis namque bonis