Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/287

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
265
LACHES.

adbibendane sit, an non, tunc de medela putas, an de oculis, consultari? Ni. De oculis. So. Et quando quaeritur, utrum fraenum equo adhibendum, necne, et quando, hanc non de fraeno, sed de equo potius, consultatur? Ni. Verum, So. Ut autem paucis comprehendam, quoties quis aliquid alicuius gratia quaerit, de illo ipso consultatio est, cuius gratia aliud quaeritur, non de eo quod quaeritur alterius gratia. Ni. Necesse est. So. Oportet itaque consultorem examinare, utrum ad illius curationem peritus sit, cuius gratia in praesentia deliberamus. Ni. Omnino. So. An non dictum est, de disciplina perquiri, adolescentum animi gratia?. Ni. Dictum. So. Ergo, Si quis nostram curandorum animorum arte polleat, valeatque eos sufficienter excolere, et praeceptores eruditos habuerit, inquirendum? La. Nunquamne vidisti, o Socrates, sine prae-