toribus aliquos in re quadam peritiores, quam cum praeceptoribus evasisse? So. Vidi equidem, Laches: quibus ipse tamen non crederes, si se optimos artifices praedicarent, nisi opus aliquod artis illorum recte constructum et unum et plura monstraverint. Ni. Verum est quod dicis. So. Nos itaque decet, o Laches et Nicia, Postquam Lysimachus atque Melesias ad consultandum de filiis convocarunt, cupientes optimos illorum animos effici, si praeceptores nos habuisse fatemur, eos ostendere, qui et ipsi primum optimi fuerint, et multorum adolescentum animos erudiverint, postea nos quoque docuerint. vel si quis nostrum praeceptorem habuisse neget, opera Sua monstrare debet, in mediumque afferre, quinam Atheniensium, vel hospitum, aut servi, aut liberi, diligentia sua absque controversia boni evaserint. Sin autem neutrum ostendere possumus, ut alios consultores adeant, iubere debemus, neque in amicorum filiis depravandis id subire periculi, quo apud adolescentum domesticos accusationem maximam mereamur.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/288
Appearance