Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/289

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
267
LACHES.

Equidem, o Lysimache atque Melesia, de me ipso in primis assero, nullum hac dere mihi magistrum exstitisse, quanquam a tenera aetate semper rem hanc affectavi. verum tamen sophistis mercedem solvere non valeo, qui soli polliciti sunt bonum. me et clarum efficere. ipse vero proprio ingenio artem hanc invenire etiam nunc minime possum. Quam si Nicias hic vel Laches invenit, vel didicit, haud equidem admirabor. etenim pecuniis magis abundant, ut ab aliis discere queant: et seniores sunt, ut iam invenire potuerint. Videbitur autem mihi ad erudiendum sufficere. neque enim usque adeo intrepide de studiis iuveni. bonis vel malis statuissent, nisi putassent svfficienter haec cognoscere. Cetera his equidem credo: quod vero dissentiant, admiratus sum. Atqui quemadmodum nuper Laches iubebat, ne me dimitteres, sed percontareris: ita nunc ego vicissim te rogo iubeoque, Lysimache, me Lachetem Niciamque dimittas, sed ab his scisciteris, dicens eis Socratem dixisse; rem ipsam non intelligere, neque diiudicare posse, quis vestrum vera loquatur: quippe cum nec inventor harum rerum