Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/29

E Wikisource
Haec pagina emendata est
7
PHAEDRUS.

So. Perge igitur. Phae. Dic mihi, o Socrates, nonne hic olim fertur Boreas ab Ilisso Orithyiam rapuisse? So. Fertur quidem. Phae. An non hinc grata, pura, et nitida apparet aquula, puellarumque apta ludis? So. Nequaquam: sed paulo inferius ad duo vel tria stadia, ubi Dianae templum offendimus. atque ibidem ara quaedam est Boreae. Phae. Non adeo novi. sed dic per Iovem, Socrates, tunc hanc fabulam putas veram fuisse? So. Iam si non putarem, ut sapientes, absurdus non essem: deinde rem commentans, ventum Boreae dicerem proximis e petris, cum Pharmacia ludentem Orithyiam deiecisse: atque ita mortuam, raptam hinc a Borea fingi, vel ex Aereopago. est enim et alia fama, non ex hoc loco, sed ex illo raptam fuisse. Ego autem, o Phaedre, iucunda quidem haec existimo, sed curiosi nimium atque anxii, nec porro fortunati viri, si nihil ob aliud, at ob id ipsum quod ei