Si ergo vobis gratum futurum esa, o Nicia atque Laches, interrogantibus respondere, ipsi videritis. mihi certe et huic Melesiae gratum, si veliti omnia, quae interrogat Socrates, ratione percurrere. Etenim statim a principio dixi, idcirco ad consultandum vos accersi, quod excogitata vobis haec iam, ut decens est, arbitraremur: praesertim cum filios habeatis, ut nos, ea ferme in aetate iam constitutos, in qua de eruditione sit cogitandum. Si ergo nihil prohibet, dicite, obsecro, unaque cum Socrate hoc considerate, et reddentes, et accipientes invicem rationem. recte namque et hoc iste dicebat, de maximo quodam nostrorum omnium in praesentia nos deliberare. Videte itaque, utrum sic agendum existimetis. ani. Videris certe mihi, Lysimache, Socratem ex patre tantum cognoscere, neque cum eo unquam consuetudinem habuisse: nisi forte, dum esset puer, patrem secutus aliquando vel in templo, vel alio populari conventu, tibi adhaeserit. virum autem hunc factum, nendum, ut apparet, es allocutus. Ly. Cur, o Nicia?
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/291
Appearance