Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/292

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
270
PLATONIS

Ni. Ignorare videris, quod quicunque sermone, si gene Propinquat Socrati, illique disputans haeret, licet de alio quoquam coeperit disputare, cogitur tandem Socratis verbis adductus suae vitae reddere rationem, quae sit praesentis, quae anteactae ipsius vitae conditio: et postquam in haec incidit, non prius eum dimittit Socrates, quam cuncta haec sufficienter examinaverit. Ego autem hoc familiariter usus sum, ec necessarium esse cognosco huius ex verbis haec perpeti, quodve nunc ipse patiar non ignoro. Delectat me a huius, o Lysimache, consuetudo. neque enim obesse puto ut in memoriam reducatur, si quid non recte vel fecerimus, vel fecimus. , immo vero necesse est eum qui haec non refugi cautiorem in posterum fieri, existimantem secundum illud Solonis tamdiu discendum, quamdiu vivit, neque sperantem senectutem ipsam mentem nobis daturam. Mihi itaque nec insuetum est, nec iniucundum a Socrate hoc examinari. atqui iampridem id sciebam, sermonem nobis non de pueris praesente Socrate, sed de nobis ipsis, futurum. Quamobrem nihil